Hľadaný výraz: psalms 20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob. 3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. 4 Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat. 5 Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat. 6 Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas. 7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. 8 Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus. 9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

1

mail   print   facebook   twitter